- CORNICULARIORUM munus
- CORNICULARIORUM munusquorum frequens mentio in Notit. Imperii et apud alios Scriptores, Salmasio ad Solinum militare fuit, qui eos a corniculo, seu apice galeae, qui κεραία Graecis nuncupatur, dictos adeoque cum κεραιούχοις Hesychit eosdem fuisse, contendit. carolo vero du Fresine Exceptores fuêre et Commentarienses, ex Firmico, l. 3. c. 6. Erunt Exceptores earum sententiarum, quae de hominum capitibus proferuntur, aut Cornicularit aut Commentarienses A' corniculis appellati, i. e. atramentariis: quam appellationis rarionem attigit Senator, l. 11. Ep. 36. ubi de Corniculario. Praefuit enim cornibus Sercretarii Praetoriani unde ei nomen. Eorum autem munus fuit, ad Cornua Secretarii stare et ministrate Iudici agenti, loquenti, scribenti, rescribenti, cuiusmodi fuit Caniclorum officium apud Byzantinos. Annuum fuisse illud, colligitur ex l. 8. Cod. Theodos. de div. offic. Vide quae de dignitate eorum annotat. Iac. Gothofred. ad l. 10. Cod. Theodos. de Cohort. et Iuretum ad Symmach. l. 10. Ep. 56. Sed si posterior vocis notio recentiori aevô obtinuit, nil impedit quo minus prior genuina fuerit. Certe praeter alia galearum insignia, etiam cornicula fuisse, veram nempe cornuum similitudinem aere vel ferrô expressam, clarissime colligitur ex Plinio, l. 10. c. 43. Nec non et recens fama Crateri Monocerotis cognomine, in Erizena regione Asiae, corvorum operâ venantis, eo quod devehebat in silvas eos insidentes corniculo humerisque: nec non ex Plauti Cornicularia, in qua miles corniculis insignem galeam gestans traducebatur, memoratâ Varroni, de L. L. l. 4. et 6. Atque ab hoc galeae parasemo, in Militia antiqua Romana Cornicularii milites dicti, honestum scil. militum genus, beneficiarii ut plurimum Tribunorum aut Centurionem. Val. Max. l. 6. c. 1. ex. 11. Cui (M. Lectorio Mergo) Tribunus Plebis diem dixit ad populum, quod Cornicularium suum stupri causâ app???âsset. Eosdem corniculô merere Sueton. ait, ubi de Orbilo N. G. mm. c. 9. quemadmodum pedibus merere dicit Mela, qui pedites militant, l. 1. c. ult. de Iaxamathis, Vide Salmas. ubi supra, p. 548. nec non Sigonium, Rosinum, Antiqq. Rom. l. 10. c. 8. extr. Alios, ut et infra aliquid, voce Ungulus. Inde Corniculum pro quolibet apice; vide de phasianis Plin. l. 10. c. 37. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.